MINISTRI Ecclesiae

MINISTRI Ecclesiae
MINISTRI Ecclesiae
Episcopi, Sacerdotes, in Edicto Pistensi dicuntur c. 1. Horum vestis pallium commune erat ut plurimum, circa tempora adhuc Tertulliani: eorum inprimis, qui Asceticam profiterentur, h. e. qui Apostolicae humilitati et severiori Christi disciplinae congruam et consentaneam sectam seque. rentur; lidem nudipedalia sibi omni tempore indicebant, ut de Heracla Presbytero narrat Eusebius: quod totum tamen arbitrarium erat, neque idem mos omnium praesertim circa vestitum Ascetarum. Postea. ut mores subinde mutant, ac tempora, nihilque rerum humanarum in eodem statulpermanet, etiam haec res (vestitus nempe simplex) in Ecclesia Dei mutationem passa est. Quamvis enim levissimi haec momenti res est, vestis mutatio, si sola spectetur: tamen fere semper, aut morum ruinam trahit, aut iam inclinatos sequitur, praecipue cum luxu Magistrô delicatior et inflatior vestis viliorem ac modestam excludit. Quod in Ecclesia, magno cum sacrosanctae disciplinae detrimento videmus usu venisse. Nam, ubi primum ex malis illis et in arcto positis temporibus emergere coepit, quibus adolescentiam laboriosam et exercitam habuerat, multum de pristina severitate remisit, atque ab aurea illa simplicitate degeneravit. Pro paupertate quippe divitiae magno agmine intrârunt et divitiarum comes individuus luxus. Tum magnifice ac sumptuose templa aedificari coepta sunt, atque aurô argentôque ornari. Exinde Ministros quoque, nisi mundule ac nitide vestitos, talibus Templis in servire indecens visum est. Sic tribonas, vile et sordidum vestimenti genus, passim posuêre Presbyteri, ut elegantiorem civilemque habitum sumerent. A quo tempore bitris ac penulis amicti in cessêre omnes, relictis penes solos Ascetas palliis. Dalmatica quoque, manuleatarum tunicarum hoc genus est, in locum colobii successit, et colobium cum pallio apud eosdem Ascetas remansit. Ea refactum, ut, quisacrosanctae disciplinae, ut loquitur Ambrosius attentiores esse vellent, et conversationem Apostolicam imitari, seorsim πολιτείαν instituerint et a clero segregem ac separatam vivendiformam, quae Monastica et Ascetica politia vocata est, etc. Vide Salmas. ad Tertullian. de Pallio, et supra Minister.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • MINISTER — I. MINISTER Superioris in Ordine Maturinorum nomen est, in Ecclesia Roman. Richelietus. Vide quoque infra in voce Ministri. II. MINISTER in Ecclesia dicitur, homo selectus iure speciali sacra mysteria dispensans. 1. Cor. c. 4. v. 1. Sic de nobis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MONACHUS — Solitarius Latine dicitur ἀπὸ τοῦ μονάζειν. Eleganter Rutilius Numatianus Itinerarii l. 1. Processu pelagi iam se Capraria tollit, Squalet lucifugis insula tota viris; Ipsi se Monachos Graiô cognomine dicunt, Quod soli nullô vivere teste volunt.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Johann Deutschmann — Johann(es) Deutschmann (* 10. August 1625 in Jüterbog, † 12. August 1706 in Wittenberg) war ein deutscher lutherischer Theologe. Inhaltsverzeichnis …   Deutsch Wikipedia

  • Johannes Deutschmann — Johann Deutschmann Johann(es) Deutschmann, (* 10. August 1625 in Jüterbog, † 12. August 1706 in Wittenberg) war ein deutscher lutherischer Theologe. Inhaltsverzeichnis 1 …   Deutsch Wikipedia

  • Johann Friedrich Mayer (Theologe) — Johann Friedrich Mayer Johann Friedrich Mayer (* 6. Dezember 1650 in Leipzig; † 30. März 1712 in Stettin) war ein deutscher lutherischer Theologe. Inhaltsverzeichnis …   Deutsch Wikipedia

  • Geistliche — Geistliche. Alle christlichen Kirchenparteien, ausgenommen die Wiedertäufer, Quäker und Darbysten (s.d.), stimmen darin überein, daß die Kirche, um ihre Tätigkeiten zum Besten der Kirchenglieder entfalten zu können, besonderer, aus der Gesamtheit …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Typographia Medicea — Markus Evangelium in der ersten gedruckten arabischen Ausgabe der Evangelien, 1590/91 Die Typographia Medicea (dt. Medicëische Druckerei ) war eine 1584 im Auftrag Papst Gregor XIII. von Kardinal Ferdinando de Medici in Rom gegründete Druckerei… …   Deutsch Wikipedia

  • Medici Oriental Press — Evangelium Sanctum Domini Nostri Jesu Christi in Arabic, 1590, with Arabic types of Robert Granjon, Typographia Medicea, Rome. The Medici Oriental Press (also Typographia Medicea) was a press …   Wikipedia

  • PURITANI — primitus in Anglia Colmanus, Buttonus, Halinghamus, Bensonus, aliique Ministri Verbi dicti sunt ab adversariis, qui sub Elizabetha Regina receptam in Ecclesia Anglicadisiplinam. Liturgiam et Episcoporum auctoritatem, in quaestionem revocare… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ACTIO Fidei et ejus pompa — ACTIO Fidei, et ejus pompa in Ecclesia Romana ultimus Inquisitionis est actus, olim sermo Gener alis de Fide dictus, quô plures religionis causâ rei, aliquando centum aut ducenti, in publicum spectaculum, ad varia paenitentiarum et suppliciorum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”